
TranscriptioLatina (saec. XVIII)
Vespertilio pistetur Et ponatur in petra alba Et fortit[er?] exprimatur Et recipias Sanguinem Ut dictum est in Vasculo Et dicantur Supra dicta verba, aut aliter Scind[e?] Caput totaliter cum Vella Et recipiatur Sanguis Et Sic[ut?] Est dictum est, aliter faciendo, in perpetuum non habeb[is?] Sanguinem, cum volueris operari de Sanguine aliorum animalium extrahe illum, Sed ante dic Supra animali[a?] prædicta verba Et Si Sint occidenda occidantur cum arctano, aliter Si facies non Complebitur opus. De Charta Virginea. Caput Decimum Sextum. In Multis artibus necessaria est Charta Virginea de bestia quæ nunquam habuit Concubitum Masculo vel femella. Charta virginea ea est quæ de Ventre bestiæ mortuæ extrahitur vel nascitur mortua accipi[atur?] Igitur non natam cujuscunque bestiæ dic Ehova ✝ [et] porta eam Ubi te nullus Videat Et habe tecum autan[?] Et jnvenias cannam Immaculatam in Carnaria Et Mundifica eam ab omnibus filis; post, dic, Super h[anc?] Conjurationem Sequentem. Conjuro te Canna per quam Similem Jebescha[?] a Judæis fuit jllusus per jllum qui te Creavit Ut accipias vim Et virtutem Exorcizando hanc chartam quod omnia quæ in hac charta Scripsero ad Effectum[?]
perducatur per eum qui vivit Et Regnat per omnia Sæcula Sæculorum amen. Post, dic hunc psalmum. Deus judicium Regi da: Et cum arctano jncidat Uno jctu cannam, Et de dicta Canna facias Unum cultellum in quo hæc verba Scribantur cum Calamo Et Sanguine avis Exorcizata Ut Supra angele: adonay: Eie: Eloe: propter vos jmpleatur Scemo, post dicatur Super cultellum hæc oratio Deus qui per Similem cannam a Judæis jllusus fuisti per tuam misericordiam Et pietatem præsta mihi vim Et virtutem Ut omnia quæ per jnvocationem Sanctorum, Et Sanctarum, angelorum, Et archangelorum tuorum petiero, obtineam Ut hanc chartam facere possim quæ in Se obtineat virtutem Et omnia quæ de ipsa charta fient habeant Effectum per eum qui tecum vivit Et regnat in Unitate Etc. Hoc dicto, cum dicto cultello Exorciza dictum animal dicendo nominatim Lazay: Balmay: Salmay: adonay: daday: tetragrammaton: augmentor: Codion: aurecunetor: athanatos: Theodamas: azios: Eloya: agios: Theophilos: angeli S[anc]ti Estote in adjutorium meum Et date vim Et virtutem jstius chartæ jmposita quod per vos Consequetur taliter quod omnia quæ Scribuntur























