
TranscriptioLatina (saec. XVIII)
LATIN 18,510
[vacuum]
Magia ceremonialis Salomonica — a Lemegeton (Clave Minore) distincta

LATIN 18,510
[vacuum]

[vacuum]
Volume de 75 Feuillets Le Feuillet 73 est blanc 22 Juillet 1870.

[vacuum]

[vacuum]

[sigillum: circulare]
1 Testamenti siué Claviculæ Salomonis Scientia Enucleata A'd Roboam. Primo' Aperientur Portæ. Experimentorûm, quæ Vocantur [sigillum: BIBLIOTHEQUE ROYALE] Regimen Principium.
Fili mi Cúm quâdam nocte dormirem Haziel angelus domini per reuelationem aperuit mihi Secreta Secretorûm Et dixit mihi, . Salomon ) claude hæc Secreta quæ meruisti habere a' Creatore omniûm Creaturarum quia tempus breui futurum est, quo Scientiæ Vniversæ occultabuntur Et Euanescent, cognoscere Igitúr te jpsum debes, tempus enim tuum propé est, Experge factus a' somno Et Cogitabundus Et quasi Ebrius timui Et Cogitaui quid esset mihi de jpso negotio faciendum, Et videns quod omnem

quasi scientiæ Euanescecerent & ad nihilum devenirent, Vno die omnem omnium sapientium scientiam coram me Congregaui In quibus Enim magnam Confusionem esse animaduerterem Composui per reuelationem hoc secretissimum opusculum In quo reseruaui omnium artium & experimentorum Secreta, Scias fili mi Rhoboam quod sine jsto opusculo nulla ars au[t] experimentum effectum habere potest, siue mea siue aliena sint, hæc Magia docet Dies, horas, & præparationem, quæ omnia si obseruaueris, omnia experimenta mea & jlla quæ poterunt excogitari ad effectum perduces, quare tibi præcipui [?] quod si meam digne recipere velis benedictionem, fieri facias capsulam Eburneam jn qua recondat[?] opus jstud quod volo mecum [?] jn Sepulchro subte[?] ne pollutæ jnsipientium manus jllud pertract[?] Rhoboam promisit & fecit, flens dixit quid merui domine quod Ego non fiam similis patri meo Salomoni, habuit ater [?] omnem sapientiam & ego jn summa versor jgnoranti[?]
tolle domine Caliginem oculorum meorum & Ex [?] mentis meæ & tenebras jnscientiæ meæ a' me remoue ut veritatem jpsam domini patris mei possim claris jntellectûs oculis jntueri jta potissimum cæli terræque conditorem oranti flexis genibus apparuit Angelus domini dicens Rhoboam audiuit dominus vocem orationis tuæ, quia pro te oraui & sempiternus deus te audiuet, vade ad sepulchrum patris tui & abstrahe librum quem recondisti jn capsulâ Eburneâ & fies illius verus hæres; si suum silentium possideas & teneas, hi [?] fideliter serues & hoc secretum diuinum Jnsipientibus reuelaueris, scias quod tanto plus legeris, tanto minus scies; respondit Rhoboam quod nemini traderet, & omnipotenti gratias agens ista miranda ænigmata Cum legit videt esse clara & aperta per suum bonum angelum custodem quæ cum tempore & præscientiâ [?] vt sequuntur ad effectum perduxit.

1 Tabula Primi Libri. De Secretis Secretorum.
De horis & Temporibus Necessariis. Preparatio Experimentorum furti. Preparacõ experimentorũ jnuisibilitatis & quomodo fi[?] Preparacõ Experimentorum amoris. De actibus magicis siue nigromanticis. De jnuocandis spiritibus. Preparacõ experimentorum gratiæ & jmpetratio Preparatio experimõrũ odii & destructionis. prepãcõ experim. ludibriosorum & derisoriorum. Preparacõ experim. extraordinariorum siue' ad bonum siue' ad[?] Modus faciendorum pentaculorum. jn' quibus tota pendet &c
3 + De horis, & Temporibus Necessariis.
Caput j.um.
Clauicula Nostra, qua Sapientia Salomonis nuncupatur, Jnitium timor Domini: debes enim jn' omnibus qua facere volueris deum jnuocare, hanc Jgitur Sapientiam & Scientiam si' velis jnuenire. Primo sciendum Juxta scripturũ modum & ordinem dierum, lunationũ, & horarũ preparare conuenit, horarũ quidem Jnter diem & Noctem sunt 24. Et jn' qualibet hora regnat vnus Septem planetarum, Secundum eorum Cursum siue' de' die siue' de' Nocte.
Ordo planetarum sic accipitur & a' Saturno Jncipitur.
Saturnus + sigillum: Saturnus est altior omnibus planetis & sub e- eo est sigillum: Iuppiter sub Joue sigillum: Mars sub marte, sigillum: Sol sub Sole sigillum: Venus sub venere sigillum: Mercurius sub mercurio sigillum: Luna sub e- Luna omnium planetarum Jntima. Scire Jgitur debes quod sigillum: Saturnus est primus Jn

[columna sinistra] ordine, et regnat primâ horâ diei Sabbati .1. jnter auroram et ortum Solis, jn 2^a est jn 3^a ♂ jn 4^a ☉ . in 5^a ♀ . in 6^a ☿ . in 7^a ☾ . jn 8^a jterum jncipit ♄ . in 9^a ♃ . in x^a ♂ in xj^a ☉ . in 12^a ♀ . in 13^a ☿ . in 14 ☾ . in 15^a jterum jncipit ♄ . in 16^a ♃ . & sic deinceps usque ad vigesimam quartam horam
Jupiter regnat jn 1^a horâ diei Jovis ♃ . jn 2^a . ♂ jn 3^a ☉ , & sic usque ad 24. horas .
Mars regnat jn 1^a horâ diei Martis ♂ . jn 2^a . ☉ . 3^a ♀ . & sic usque ad 24 horas .
Sol dominatur primâ horâ diei Solis ☉ . vel domin 2^a ♀ , & sic deinceps .
Venus regnat jn 1^a horâ diei Veneris ♀ . 2^a . ☿ . 3^a ☾ sic usque ad 24 .
Mercurius dominatur jn 1^a horâ diei Mercurii ☿ . 2^a ☾ ♄ . &c .
Luna dominatur jn 1^a horâ diei Lunæ ☾ . 2^a ♄ 3^a ♃ 4^a ♂ 5^a ☉ . 6^a ♀ . & sic usque ad 24 horas .
Expecta Igitur horam, cursum, quo cognito quando voles operari aliquam artem vel experimentum observa jllud jn horis, puncti
[columna dextra] & linationibus, ut jnfrâ declarantur . 4
horæ quidem ♄ , ♂ , & ☾ , & ☿ , sunt optimæ ad faciendas artes magicas, et nigromanticas, ad jnvocandos spiritus, & collocandum ad furta jnveniendæ , sed melius esset operari jn diebus jn quibus attributæ sunt horæ prædictæ, scilicet jn horâ primâ jllorum dierum, sed tamen quâcunque horâ appareant optimum est præparare prædictas artes sicut jn suis capitulis jnfrâ continentur, nunquam ad complementum pervenient huius artis nisi hoc fecerint .
Horæ ☉ & ♀ & ejus dies jn quâcunque horâ appareant valent ad præparationem experimentorum amoris, gratiæ, atque jmpetrationis & jnvisibilitatis sicut jn suis Capitulis sunt, ut declaratur jn 2^o libro .
Horæ ♄ ♂ & eorum dies jn quocunque tempore appareant sunt optimæ ad præparationem odii & destructionis, additis quæ ad materiam necessariis, ut jn suis Capitibus jnfrâ .

+ hora ☿ Et ejus dies jn' quolibet puncto appare bonæ sunt ad præparationem ludibriosorum, pro reliquo vide Caput ludibrios. hora Jovis Et ♃ eorum dies jn' quocumque tempore appareant bonæ sunt ad præparand omnia derisoria additis omnibus necessariis.
De' e[?] Artibus Magicis. vel Nigromanticis, Et De' alloquendis Spiritibus. Caput 2um.
Sequentia documenta si quis neglexerit ad Effectum Experimenta sine' illegibile perducere non poterit. Expecta horam Et diem ordinatam, In die ☿ Et ejus hora ☾ existente in signo aëreo vel Terreo Et jn' pari numero cum ☉ sis jn' loco secreto deserto Et absconso vt infra de locis vt ab ullo non Jmpediaris; si' de' nocte, oportet quod hora jnceptionis sit ☿ regnans
Si hora Et ejus dies sint ordinata jncipe opus tuum Cum sequentibus documentis.
Nulla ars jn' Jnvocandis Spiritibus fieri debet sine' circulo, fac jgitur Circulum hujus artis sequenti modo, accipe artavum paratum vltra circulum duplicem, jn' cujus jnteriore parte fac octo Cruces jntra circulum qui debet distare vno pede a' circulo duplici, fac quatuor Pentacula cum nominibus creatoris, Et vltra istos circulos fac quadratum cum artavo.
Sequitur figurare Circuli supra dicti cum artavo faciendi

[figura: circulus magicus quadratus cum quattuor angulis, quattuor aperturis, circulo interiore, crucibus, hexagrammatibus et nominibus divinis Adonay, Ely, on, Jah: he: vau: he:, Ja: Ja:]
Intra & reforma cum dicto cultello artis Circulos, & habe tecum omnia pentacula scripta, taliter ordinata vt dicitur jnfrâ jn chartâ virgineâ cum penna & atrament[?] vt jnfrâ legitur, Excipe filum filatum à puellis virginum .|. virginibus & pone
6 Dicta pentacula cum acu suprâ vestem è .|. affigere debes jn' veste vt jnfrâ, Laua & balnea te vt jnfrâ, Et sis Jejunus vt jnfrâ, & antequam jntres, sis jtâ ordinatus, postquam jntraueris Jmpone Capiti tuo Coronam factam de' chartâ virgineâ vt jnfrâ, Scribe jn' ejus Circuitu hæc verba, Agla, Aglay, Aglata, Aglaoth, & habeas socium aut sociam vt jnfrâ de' Sociis.
Posteâ dicat Exorcizator Conjurationem vt Jnfrâ, quòd si non apparuerint Erigat se magister & gladium accipiat de quo fecit Circulum & cum jpsô faciat Cruces quasi aërem verberando, & pone manum Dextram cum dicto gladio super Candarias [?] siuê pentacula quæ affixisti super pectum tuum & humili voce dic hanc sequentem orationem cum sequenti Exorcismo, sed anteà fumiga & asparge te, Socios, Circulum, & locum vt jnfrâ &c'

Fumigationibus, aquâ, Et hysopo, deinde Eviga[?] ter in locum tuum Contestando Socio Et dic Securo orationem Et exorcismum timebunt enim Dæmones per virtutem pentaculorum Et venient facere tuum velle Et nullus Spiritus poterit tibi nocere, non Solu ad hæc valent pentacula, sunt enim eorum virtutes innumerabiles, vt videre est in suo capite.
Hæc est oratio.
Domine Jesu Christe Fili Dei vivi qu omnem illuminas creaturam In hunc mund venientem Illumina cæcitatem cordis mei, & in me accende Ignem Sanctissimi amoris tui da mihi fidem certam, Spem certam charitatem perfectam, Et reliquas virtutes per quas te timere & amare Intelligam Et præcepta tua in omnibus observare Et mi cum extrema dies finisque vitæ meæ advenerit me mundatum delictis omnibu angelus pacificus suscipiat vt merear
in sanctorum tuorum consortio perfecta requie perfrui, Et ad dexteram tuam collocari, post hæc quæso fili Dei vivi qui dixisti petite Et dabitur vobis, pulsate Et aperietur vobis quærite Et inuenietis, omnipotens Sempiterne deus meus adiuua me domine Jesu Christe viscera misericordiæ tuæ aperi mihi vt voluntatem benignitatem prudentiam Justitiam fortitudinem temperantiam modestiam patientiam concordiam pacem obtineam Et his omnibus largiri perseverantiam digneris per dominum &c.
Piæ Et Exaudibilis deus & domine Sancte pater Jesu Christe cum omni supplicatione deposcimus vt in æternum beatæ Et gloriosæ Semper virginis Mariæ omniumque sanctorum angelorum Et archangelorum patriarcharum Et prophetarum Martyrum Et Confessorum virginum Et viduarum monachorum Et heremitarum omnium ciuium supernorum suffragiis tuæ sanctæ Ecclesiæ fidem augeas illegibile nostris pacem tribuas Et nobis illegibile remissionem Et indulgentiam omnium peccatorum concedas.

Infirmis prasta Salutem damnosis Commoditatem lapsis reparationem, nauigantibus atqué jtinerantibus Iter prosperum ać Salutis portum tribuas, tribulatis gaudium oppressis releuationem captiuis relaxationem Et peregrinis remissionem Et jn patriam reuersionem angelum Sanctum tuum nobis Semper Et Vbique custodem ac defensorem Concedas mutuo discordantibus charitatem Infidelibus Veram fidem Et defunctis fidelibus requiem æternam propitius donare digneris qui viuis Et regnas per jnfinita Sæcula Sæculorum amen
Postea Subitó jn terrá prostratus, In cælum manibus Eleuatis tali modó confiteatur dicens Confiteor Tibi Deo Patri Cœli Et Terræ domino tibi bone Et benignissime Jesu Christe, vnâ cúm Sto Spiritu, Et coram angelis tuis Et Coram Stis tuis, Et Verâ majestate tuâ Et tremenda tuâ præsentiâ coram me. quia In peccatis conceptus Sum, jn peccatis natus Sum, jn peccatis nutritus Sum ante Et póst baptismum vsqué nunc conuersatus Sum Confiteor etiam quia jn Peccaui jn Superbiá tam Visibili quám Inuisibili, jn Vanâ gloriâ, jn
Extollentiâ oculorum Vestium Et omnium actuum meorum, In jnuidiâ, odio, auaritiâ tam honorum quám diuitiarum, jn tristitiâ, Ventris Ingluuie, jn fabulis otiosis Ebrietatibus Osculis jmmundis facinoribus Et grauitatibus meis omnigenere fornicationis quam jn me feci aut aliis jn me facientibus consensi, Sacrilegiis, perjuriis, furtis, homicidiis, falsitate, prodigalitate, jnfidelitate, Desperatione, odio, accipiendo corpus Et Sanguinem Domini Indigne Et Exhortationibus malis, Adulationibus, Ignorantiâ, negligentiâ, surreptionibus, jn dandis Et accipiendis muneribus Et Vsuris, pralationibus Et dispendiis distrahendis Sibi muneribus Et exasperans Hospitibus receptionibus pauperûm neglectis Afflictionibus populi mihi Commissi non Visitando jnfirmos Et carceratos, non Sepeliendo mortuos, non Vestiendo pauperes non reficiendo Esurientes, non potando Sitientes, festiuis diebus honorem debitum non jmponendo jn eis Sobrié nec casté viuendo, Consentiendo malum mihi Suadentibus, nocendo potiús quám adjuuando jmpotentem, Clamorem pauperûm non libenter non misericorditer audiendo, Senioribus

ać propinquis nec non principibus et subditis detrahen amicos blasphemando et propinquos meos odiendo et benefactoribus fidem non seruando et debitum obseq non recipiendo, animalium et pecudum concubitus et Conscientia Jmmunda Jntroeundo, jn' ecclesiam dei Superbe Jntrando, Stando, sedendo, Egrediendo, et otiosis fabu ać turpiloquiis jn eá jnsistendo Cúm aliis, vasa Sanct misteria corde polluto et jmmundo tangendo, orationi psalmodiam ać Officium diuinum negligendo, et etiám peccaui cogitationibus passionis, meditationibus, Supplicat Judiciis temerariis, asscentiendo, fauendo jmpiis, concupi carnis, et delectatione jmmundá, mendaciis, Jurame multis modis detractionibus, rixis, discordiis, Seminandis, Jrrisione, gulá, murmuratione, blasphemiis, curiositatibus, Jnsultationibus, dissimula vigiliis malis, transgressione praeceptorum dei, neglige propositi mei, jn' delectione proximi mei, Visu, audi gustu, odoratu, tactu, jn' omni jmmunditiá, cogitat locutione, voluntate, et actione delicti, quoniam jn' omnibus jstis quibus humana natura procliuis Jst peccatorem et reum me jn' conspectu dei esse agnosco, Jdeó confiteor et Supplico vos omnes sti. et stae dei jn' quorúm praesentiá haec illegibile Confessus sum vt testes mihi sitis jn die
Judicii Contrá diabolum Jnimicum et hostem, J humani generis haec omnia confessus fuisse vt non gaudeat jnimicus meus et glorietur aduersus me, diceres peccata mea tacuisse. Sed sit gaudium jn' caelo de me sicut de justis aliis peccatoribus confessoribus et mundus et confessus de peccatis meis corám te et tuâ praesentiâ altissime pater omnipotens per tuam Jmmensam clementiam, et praesta mihi vt videre possim omnes spiritus quos vocare voluero et eúm illegibile complere omnem omnimodam voluntatem meam, et sicut Dominus dixit jn' Euangelio de vno peccatore poenitentiam agente appropinquabit regnum caelorum, jta per te deum appropinquare possim ad desideria cordis mei, et subsequenter antequam surgat de Terra dicant hanc orationem Oratio subsequenda. Domine deus pater omnipotens qui Consubstantialem et aeternum anté omnia saecula Jneffabiliter et jn' magná sapientiá filium deum genuisti cúm quo et spiritu sto Existes et eodem filio procedente caelum et terram mare et omnia quae jn' Eis sunt visibilia et jnuisibilia

Solo Verbo Creasti, ter laudo, te benedico, te adoro, teque glorifico, esto quæso propitius mihi peccatori et ne despicias me quem opus manuum tuarum sum, Sed salua et adjuua me per nomen Stum tuum cum patre, cui nihil difficile nihil jmpossibile est animalia loqui repelle quæso ab animâ meâ noctem jgnorantiæ et jllumina Scintilla Sapientiæ tuæ, aufer a Sensu meo desid[?] hebetudinis et stultiloquii cæcitatem, dona mihi Seruo tuo cor docibile Jntelligendi acumen Subtili[?] omnium Scientiarum et Discendi Facilitatem quibus possim desideria Cordis mei adjmplere et disciplinarum studiis Erudiri, et Sacræ Scriptur[?] Sensum Jntimare dignare mihi etiam verborum Facundiam tribuere vt quod mihi Seruo tuo largitus fueris Valeam ad aliorum Eruditionem patienter et vniuersaliter proferr[?] per dominum nostrum &c. amen. Domine Ste Pater omnipotens et misericor deus qui Cuncta Creasti et omnia Cognoscis et aliquod non est tibi absconditum neque Jmpossibile cognoscis quia non facimus
probandi Causâ tuam virtutem, Sed causâ sciendi veritatem omnium Occultarum rerum, vt per miam et pietatem jneffabilem et venerabilem et tremendum nomen domini yßah [?] per quod omne formasti Sæculum cujus pauore obediunt omnes Creaturæ nobis tribuere digneris Secreta Secretorum omnium Spirituum Stabilitè et humilitè Coram nostrâ præsentiâ patefaciat obediendo per te Sanctissime Adonay cujus regnum et Jmperium sine fine permanet per omnia Sæcula &c. Finitâ oratione et Confessione ponat ambas manûs admodum Crucis Supra pentacula et vnus Sociorum Semper teneat librum Coram Magistro apertum jn quo sint omnes conjurationes, et magister respiciat jn aëre quasi admodum crucis á 4 mundi partibus et dicat. Domine deus esto mihi Turris Fortitudinis, á facie jnimici et á facie omnium Spirituum malignorum: Postea Voluat se ad orientem, meridiem, illegibile Septentrionem,

Et occidentem, Et jn quâcumque parte, dicat. Ecce signa Triumphatoris per qua vos quotidiè expauescitis, Obedite ergo per hoc Secretissima Secretorum ; Et Continuò - jncipiat vocare Spiritus Et Conjuret vt jn Illâ arte quam Fecerit reperitur. hoc Facto videbit vndique venire, Et si jn aliquâ parte Jmpediti Essent, jpsos tali Conjuratione conjurare debet. — nota, quòd si essent cathenis ferreis alligati — pro certo pro toto mundo non Starent, quin — venirent facere velle tuum aut certos — suos mitteret nuntios. e Conjuratio. Conjuro vos ( tales spiritus Nominando confortes socios, Et dic, Conjuro vos per patrem Filium Et spiritum stum per jllum qui venturus est Judicare viuos Et mortuos per Seculum , per Jgnem , Et per natiuitatem Et per baptismum, mortem, Et resurrectionem Christi Et per aduentum, Et per virtutem sti spiritûs, Et per stam Mariam matrem Domi nostri Jesu Christi, Et per ejus virginitatem, & per septem dona spiritus sti . Et per natiuitatem
sti Joannis baptistæ, Et per viginti quatuor e Seniores, Et per nouem ordines angelorum 11 Et angelos Et archangelos thronos &c Et per quatuor animalia thronum Dei portantia oculos antè Et retrò habentia, Et per duodecim Apostolos Petrum Et paulum, andream, Et e Jacobum &c Et per omnes alios apostolos, Et per omnes martyres scilicet stephanum &c e Et per omnes sanctos Et heremitas monachos e Et abbates, Et prophetas Et per omnes virgines e Et viduas Et per omnes sanctos Et sanctas e quorum solemnitates jn conspectu domini nostri Jesu Christi celebrantur jn toto terrarum orbe quorum meritis diuina majestas sit jn nostro adjutorio. Adjuro vos per jllum natum de mariâ virgine passum à Judæis suspensum jn Cruce, e mortuum Et sepultum, qui venturus est e judicare viuos Et mortuos Et Seculum per Jgnem. Conjuro vos dæmones spiritus per omnes e patriarchas prophetas e Apostolos Euangelistas e Martyres Et Confessores virgines Et viduas Et per sanctam Ciuitatem hierusalem Et per e

Septem Candelabra quæ in dextera dei sunt Ephesium, Smirnam, pergamum, theatiram, Sardis, philadelphiam, et Laudatiam et per hoc cælum et terram et per omnia quæ in eis sunt Et per omnes cœli et terræ Virtutes et per quatuor Elementa, et per primum S'tum apostolum Romanum, et per Coronam quam deus in capi= suo habuit, et per spinas, et per vestes ejus laceratas et decoratas quas per Sortem diviserunt Et per omnia quæ dici possunt de summo creatore Et per Summam vnitatem, trinitatem, et totam cælestem Curiam; Et per eum qui cuncta Creavit ex nihilo, pro salute humani generis descendit in terram, natus ex maria Virgine, passus sub pontio Pilato, Crucifixus mortuus et Sepultus &c. mortuos et Sæculum per Ignem, et per Spiritum S'tum paracletum qui a patre filioq; procedit, In Specie Columbæ, in flumine Jor= quando Christus baptisatus fuerit a S'to Joanne baptista, qui quievit Super Christum, et per trinitatem personarum, et vnitatem deitatis Et per illorum S'torum agmina qui non cessant die noctuque vnâ Voce Clamare dicentes.
Sanctus Sanctus Sanctus Dominus deus 12 Sabaoth pleni sunt cæli et terra gloria tua &c. Et per Cl. IIII. millia martyrum Collegas qui nondum loqui valentes in pueritiâ passi Supplicia, Conjuro vos dæmones Spiritus per dei tonitrua Corruscationem et fulgura quod = si fueritis inobedientes in vestris personis Corruent, et per Septem Candelabra aurea ante altare dei lucentia et per quinque dona Spiritus S'ti. Et per omnia angelorum et archangelorum, S'torum et Sanctarum miracula Et per omnia documenta quæ fides Christiana Ecclesia Jubet, et per S'torum agmina quæ Immaculati agni dicuntur et Sequentur Vestigia Et per omnes S'tos. quos deus elegit ante constitutionem mundi . Adjuro vos Dæmones Spiritus in quacunque parti mundi Sitis per annunciationem per adventum per Circumcisionem Christi per Coronam Spinarum per arundinem cum qua Judæi genibus flexis ante eum Illudebant dicentes Aue Rabbi Rex Judæorum Et per Clamorem Christi In Cruce dicentis

Ely. Ely. Lama Zabathani. Et per manus perforatas, per flagella Christi Et per Clavos quibus perforatæ sunt manus Et pedes ejus Et per ejus Vulnera, Et per Sanguinem Christi Et per panem quem fregit Et dedit discipulis dicens hoc est corpus meum novi testamenti Et simili accipit ~~panem~~ Calicem Et dixit hic est Sangu meus novi testamenti qui pro Vobis Effunditur jn remissionem peccatorum, per præsepium Et per ejus Ecclesiam, Et per ejus descensionem ad jnferos Et gloriosam ascentionem Et resurre Et per sanctam Consolationem matris mariæ Et per omnia dei mirabilia ; Conjuro Vos dæmones Spiritus per omnes Virtutes Herbarum Lapidum Et Verborum, per omnia Cælestia terrestria, jnfernalia, Et per omnes dei Creaturas, Et per duodecim fontes maris Et per majora cæli e Luminaria nocte dieque Claritatem reddentia per solem Et L . Et per cuncta cœli sydera Et per Cuncta dei throna deo plena ; Conjuro Vos dæmones spiritus jn quacunque parte mundi sitis per dominum totius Creaturæ magnum Et admirabilem, per Enoch : Elijam morituros
13 a manibus Laniatum, Iterum atque Iterum Vos Conjuro dæmones spiritus per hæc sanctissima dei nomina, On: Senson: Seleth; Sellej: Et Sabaoth: Sely: Soly: Seli: Et Adonay ; Et Camoch: Saday, Tetragrammaton, Et Etai: qui Es, qui Eris, Et qui Venturus es Eia Illu- mene Et per jllud ~~suum~~ nomen Et sacrificium quod hodie Celebratur per Vniversum mundum Et per omnia Illa sanctuaria quæ sunt nominata per humanam generationem Et per jllam prudentiam quàm dominus habuit tàm antè mundi constitutionem quàm posterà Et per Illam super terram fundavit maria, Et flumina Et per Confusionem Elementorum ; adjuro Vos dæmones spiritus per hæc jneffabilia dei nomina Asa: Solc: Rabdey, Multas: filoc: anas; Hicabolom: Nolem dadodogo : achary: Sel: Coffire: phani: Carencheta: Adonay: acuchata; Eloy: Emag-co: Ner: Ab.caxio: Atadil: Cacach: gianimil: Et melechadach: Ecatva: Sely: anima: Et aucistica: Jugina: malthea: david. Dama:

Iscaël : Bodel : Emosegom : yomas : yhu : dered Deus qui fecisti cœlum et terram, qui palmo metiris Cœlos, qui puncto terram mensurasti, qui sedem super cherubim et Seraphim et loca Sunt volatili Curribus in luce Immissa, Vbi natura humana transire ^non^ potest quia tu es qui fecisti ea ad tuum ministerium, Sex animalia qua habent Sex alas, Et quidam Ex ipsis mirificâ Voce dicentia, Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Sabaoth : Conjuro vos per duas moysis tabulas et per Septem hyderias Et per quinque libros moysis per Septem Candelabra aurea qua ardent in Cœlesti hierusalẽ Et per Septem Lampades illegibile ardentes quæ sunt Septem spiritus dei, Et per Septem vasa aurea ante conspectum Dei plena odoribus, Et per Septem animas Justorum Saluatas in archâ Noë, Et nomen stum. Et admirabile angeli Gabriel qui omnes spiritus malignos sustinet et detinet ab ipsâ damnatione temporali usque ad Sæculi consummationem et per ista nomina garcach : Garcuchalun ; pontacce : Semiaphovet : ochi : Ciel : Aochay : Onocion : Tetragrammaton : Aëta ; grabaton : Vicon : Zebem : illegibile Ziov : Zoynu
14 Deltare : Jan : machi : ata : gilla ; e Adonay : Rely : Ellée : Jal : Sadic : alla : alla : agios : Ischyros : otheos : ymas : Deus fortis, Vt Statim siné mora veniatis Coram nobis facturi qua jusserimus. Si tunc venerint, benè. si non , magister Exaltet vocem suam, et primó Socios confortet, post dicat hæc Verba, Sunt nomina et Secreta Secretorum, illegibile quis ausus est contradicere veniatis Ergó hic coram nobis Et non tardetis ad Secretissima Secretorum Et ineffabilia Signa et nomina e recepturi flagrantia suauissimi odoris et nobis humilitèr responsuri. Si tunc apparuerint vel eâ horâ, Subito ostende illis pentacula Et humilitèr tecum Colloquium [habebunt deletum] ^adimplebunt^ , Si veró non venerint, ^magister^ Exaltet vocem suam Et Sibillum magnum Ejiciat manu aërem quasi verberans undique Socios consortes, et hortetus, Et Sæuissimâ voce dicat Eccé enim vos adjuro Conjuro et contestor per potentissimum et Corroboratissimum nomen domini Eli ; Et vobis impero vt Nullam moram faciatis ut sinè Strepitu

cum omni affabilitate & absque deformitate veniatis, Vos Exorcizo & potenter vobis Impero per Eum qui dixit, & facta sunt, & per omnia ejus nomina Adonay: alech: aloyn: Sabaoth: Saday: qui dominus excelsus, & omnipotens Rex Israel, per nomen Jed: & in nomine Jod: quod Jacob audiuit ab angelo Secum luctante, & liberatus est de manu Esau fratris sui & per nomen Eheie: Eloyn: Eie. quod Moyses audiuit in monte dei oreb : & meruit loqui cum deo & audiuit ipsum in flammam loquentem, & per nomen Anachanalov: & in nomine anachanalov: quod aaron audiuit & Eloquens factus est, & per nomen & in nomine Sabaoth: quod moses nominauit & omnia flumina pascenda de terra egypti versa sunt in sanguinem & per nomen & in nomine zystion quod moses nominauit & tremuit omnis Exercitus pharaonis, & per nomen & in nomine Anabona quod Moses nominauit in monte Sinay & meruit tabulas saluatoris manu scriptas. accipere in detrimentum egyptiorum, & per nomen & in nomine Egiron quod josue nominauit pugnando cum Inimicis moabitidis destruxit & habuit victoriam, & per nomen & in nomine pantheon quod sanctus Dauid nominauit & liberatus est de manu goliatis, & per nomen & in nomine pantacraton quod Elyas orando nominauit vt non plueret super terram egyptiorum & non
pluit annis tribus & Sexes mensibus, & per hoc nomen & in nomine Sinagion quod Elyas orando nominauit & cœlum dedit pluuiam, & terra fructum suum, & per nomen & in nomine Eloy quod sanctus Elyseus nominauit & suscitauit sunamitidis filium & per nomen & in nomine athanatos quod hyeremias Nominauit & presciuit Captiuitatem Israel & per Illum diem tremendum Summi Judicii Dei, & per Ignem deuorantem & per mare Incertum, per quatuor animalia circa sedem diuinæ majestatis gradientia, & oculos ante & & retro habentia, & per Ineffabilem ipsius Creatoris virtutem & ejus omnipotentiam & per Ignem ante thronum dei Circonstantem & per angelicas Cœlorum potestates quæ sub cantu Ecclesiæ nominantur, per Sigillum Salomonis quod ej reuelatum fuit ab altissimo Creatore & per nouem Calestes Candarias Eodem modo ipsi pro arboris tutamine reuelatas quas in his pentaculis Secreti Secretorum Scriptas habemus Hic super pectus nostrum consecratas quatenus sine mora veniatis facturi quæ vobis Jussero Conjuro per Sacratissimum nomen quod timet omne seculum quod litteris describitur Jod, Sec: he: vau: in Litteris habraicis & per diem vltimi tremendi Judicii & per Sedem Baldachiæ & per hoc sacrum nomen & in nomine Primezmato: quod

Moses nominavit Et absorpti fuerint á Cathenis abyssi Dathan Et abiron: alioquin virtute ipsius nominis Sacri prænominati maledicimus Vos, Si nobis Et dictis nostris rebell- fueritis amen fiat, amen fiat, amen fiat. Si vero prædicta verba non apparuerint In' Orien Et meridie, Continuó Volverte ad occidentem Et Septentri Et respice in aërem Signando fronte Et dicendo in nom + amen Jesus Nazarenus Rex Judeorum postea Munias locum [deletum: conforta] Consocios Et tandem eodem Signo Crucis, Et Cúm manu aërem Verberans Sibilumque [deletum: per] magnum proiiciens Et Versus Septentrionem Et occiden dicens, Ecce Signa Et nomina triumphatoris per quæ totus mondus fremit, per illa Secretissima Secretorum Et timorem Eorum Vos adjuro Conjuro Exorciso Et contes per potentissimum Et corroboratissimum nomen Dei Et fortem, admirabile Vos Exorcisamus atqué Imprecamus per eum qui dixit Et factum Est, Et per nomen Et in nomi Yogy quod adam audivit Et est loquutus, per nomen Et in nomine yogy quod abrahan audivit Et cognovit Dominum Et per nomen Et in nomine Tetragrammaton quod Enoch Et Elias nominaverunt ad terram promissionis ad pugnandum Contra bestiam adducti fuerunt Et per nomen Et in nomine Anabona in quo dominus præcipitavit vitium Vniversæ terræ in monte Sto Et per nomen Et in nomine Aofetitem per quod Angeli ad hoc Constituti Corporibus
Et nubis in aëre Sumptis terribile Judicium per 16 Sonitu tubæ [deletum: modo] mundo Insonabunt Et tunc peribit memoria Impiorum per nomen Et in nomine Adonay quod deus mediâ nocte Clamabit ad quam Vocem omnes mortui Et mali Et boni in ictu oculi resurgent, Et per nomen Et in nomine Egeyon in quo justi resurgent Et per nomen Et in nomine Stymulaton in quo deus reformabit de eâdem materiâ aliud Corpus & ejusdem dissimile reformabit cui omni deformitas absit Integritas Et decor Sive pulchritudo Sit quamvis unum- quodque membrum Et Corpus deus in Suo loco posuerit Et per nomen Eloy in quo deus Citabit Et Maria Et flumina pisces Vexabuntur Et tunc Se debellabunt Et morientur Unâ die cum tertiâ parte hominum Et in circuitu per nomen Et in nomine Abihal in quod deus destruet turres Et domos Et muros Et omnia ædificia Unâ die Et non remanebit Lapis Super lapidem, Et per nomen Et in nomine Sothze in quo deus faciet lapidem unum adversus alterum pugnare Et in Se Simul debellare Et tunc dicent gentes Venite montes Et Cadite Super nos Collibusque Cooperite nos, Et per nomen Et in nomine Emmanuel in quo deus omnia Volatilia quæ moventur in aëre faciet Insanire In Simul bellare Et ardere unâ die Et per nomen Et in nomine Anase quo deus omnes Montes humiliabit Et Colles Et Valles Implebit Et

rit totus mundus aqualis & pe' nomen & jn nomine panthestracimon quo deus faciet Sol & lunam & omn Stellas cadere, & pe' nomen & jn nomine Sabaoth quo deus jntrabit jn' judicium & sicut Jmperator qui jngre ditur civitatem & corononâ coronatus est & aliis jnsigniis q' præferuntur pe' quem adventus Jpsius cognoscitur jta' deus cum ordinibus angelorum veniat angeli pauebunt omnia Sæcula turbabuntur jn' potestate domini & jn' tempestate Jgnis & fulguris maximi undique ferientis ut dicitur Jgnis ante' eum præcedet, & circuitu tempestas valida & tun pugnabit pro' eo orbis terræ Jnsensatus & pe' nomen & jn nomine Athanatos quo deus peracto Judicio Diabolillegibile cum corpore suo /: cum omnibus electis suis cum gloria triumphali jn' cælestem patriam reuertetur pe' nomen & jn nomine Aeta quo deus aquas diluuii prævalescere fecit supe' montes, Jta' faciet jgnem & decem & novem cubit ascendere cælum illegibile pe' nomen & jn' nomine Jnephaton quo deus purgata Sæcula pe'mutare faciet ut dicitur & mutabit ea & mutabuntur & pe' hæc nomina & omnia alia jpsius dei vobis Jmperamus & potenter conjuramu pe' terribilia dei nomina & opa quæ supra' dixi quod s rebelles fueritis vestro creatori præcipitabit vos jn' Stagnum Jgnis & Sulphuris . Tunc si essent catenis ferreis alligati illegibile venient Si no'y sint jn' aliquo graui periculo detenti aut certos Jn Nuntios mittent pe' quos cognoscere poteritis quid sint
facturi, quod si no'y apparuerint, tunc Exorcizator 17 cum Ense jn' quatuor mundi partes aerem verberans dicat . Conjuro vos pe' deum viuentem pe' angelum Vriel pe' angelum metalion 1: Spiritus Enoch, pe' angelum Daniel angelum dantaniel & pe' sanctorum nomina Jnfra scripta angelorum vos Exorcizamus ut de' omnibus montibus collibus, maribus, fluminibus, ripis, stagnis, marecatis, plateis, triuiis, & de' omnibus locis ad omnem nostram voluntatem faciendam & omnem nostram petitionem cito' laboretis & velociter coram nobis veniatis & pe' sanctissima nomina Adrion : Areon : barion : gracion : grameon : giach : Gagia : celtamia : Tholanna : chameria : chetinaria : diria : segrinia : Malachiam : Maaria : Jnsinaria : garia : Rhoatia : salia : Zosia : Sigroma : bealia : dorcecia : Bhanna : Zaz : zazia : Jaatcia : Jajagalia : danedina : Amonna : Ananaia : chach : chatca : caya : gedelsacia : geredia : cacracia : Jannenoya : decheya : Vsnarnatracia : chantaya : clexa : Jucedia : Rhodosia : valedesia : Zadia : Taadia : illegibile Tremalia : Semephocas : Anereneton : Joatzar : quod si no'y statim veniatis, Jterum vos conjurabimus & repetemus omnia nostra verba dicta & viriliter recordabimus, & si forte nostro creatori fueritis rebelles & verbis præceptisque suis resistere volueritis vos omnes jn' spurcissimam illegibile aquam jncercetis & vos jn' maledictione omnium beatorum oculis & de' sanctissimâ sede Adonay exibit Jgnis

qui Vos Comburet Jn' Contuplo æternaliter quàm' solet vel non solet Et sitis redacti Et jnflammati jn' furore omnium Dæmonum Sitis circumdati & retenti, Et omnes spiritus bonos Contra vos Concitamus ad sempiternas pœnas Vobis dandas Et ab jpsis non mouebimini donec ad nos sermocinando Venetis Et perfectè nobis demonstraueritis Et Vobiscum loquamur, Jta[?] per omnia suprà dicta Verba & quæ de dēo & de s'tis dici possunt Vos Conjuramus repetere Volentes quæ diximus nisi protinùs aderitis nobiscum Volentes . Hoc Completo Videbis Vndiquè Venire Et dominus Eorum Cúm Instrumentis Et Organis dulcibusque Vocibus Cantantes Tunc Exorcizator discooperiat pentacula quæ sunt supra pectus suum cooperta Syndone & Ostendat Domino Et omnibus aliis, & jpse coràm eo genu flectet & dicet Domine quid vis, vel quid me Vocare hûc Coram te fecisti Tunc Exorcizator præcipiat omnes sedere & ponat fumigati[?] Et faciat flagrantiam odoris. silentio facto audiet de omnibus rebus mirabilia, & petat quidquid Vult, & jpsi Continuo' largientur, Et si duo vel tres spiritus fecerunt jdém faciat, Habito quod Vult magister dicat, Vnusquisque ad locum suum redeat Et pax jnter Vos Et nos sit, Et postea dicat Euangelium Sti' Joannis Et aliquas orationes alias & circulum Exeat, Et Induat se post Exitum circulum Nota quòd auditâ semel hâc conjuratione Et jnuocatione si essent Catenis ferreis religati addas jn' conjuratione ut suos nuntios mittant, Et si essent rebelles quòd nollent Venire habeas tunc nomen vel nomina eorum jnscripta jn Chartâ Virgineâ, Et Vitupera jlla cùm rebus turpissimis
fumigationibus, malè olentibus, Et aliis speciebus fœtidis, Et tene chartam super Ignem, Et dic 18 Conjuro ter Ignis per jllum qui tremere facit orbem Vniuersum quod tu Jstos spiritus Comburas Et calefacias Ita' ut sentiant pœnas Jn' æternum : tunc projice Chartam Jgnem, Et dic, maledicti & blasphemati sitis illegibile Jn' æternis pœnis Et nulla requies sit Vobis aliquâ horâ nisi Statim sitis obedientes vobisque dicuntur[?] de jllo qui facit Contremescere Orbem Vniuersum Et omnia per hæc Nomina : ancov : Avenecor : Jnadet : Buyu : Semephorcas : alta : aleph : beth : gimel : Daleth : He : Vau : Jayn : Heth : Jod : caph : af . Lamech : Embertha : medancea : norcota : ycalonga : Zalet : bym : Bephay : scastirota : asilon : proscuel : pocos : sin : tau : per Ista Verba Vos maledicimus Et omnibus bonis priuamus, Et per Eorum Virtutem Jn' Stagnum Jgnis & sulphuris usque jn' profundum abyssi relegamus æternaliter comburcendos. Tunc sine' morâ accurrent Vndiquè dicentes Domine præcipe quid vis Et fac nos Exire de pœnâ . Tunc habeas nomina jpsorum ut dixi suprà, facque eós flagrantia odoris, ostendes Jjs pentacula Et petes quidquid vis, quo habito, dic, Per virtutem pentaculorum & quia jpsi obedientes fuistis pax sit jnter Vos & nos, Ite jn' pace Et

Sitis Semper parati Venire quando Vos Vocabo sine aliquâ Solemnitate. In hoc Juramento poteris Consecrare librum Et omnia quæ Volueris; Oportet quód in die Dominico, vel Jovis, de Nocte, quia Spiritus libentius Veniunt, De Die Veró Verecundantur
Caput 3.um Pentaculorum.
In hoc Capite tota Scientia pendet huius Claviculæ, Et quia Ibi Incipit et finitur In operatione totius libri Claviculæ : Operantur Et habent magnam Virtutem, Spiritus Obedient, et si fuerint Coram te et ostenderis non audebunt tuis Verbis contra ire, et sine Sacrificio illis dando dabunt tibi multa pro timore ipsorum ; Valent contra omnia pericula terræ, et aquæ, et contra omnes Langores et necessitates, et pro ista pentacula quæ alio nomine Candarcia Vocantur ab omnibus malis liberantur qui portant ea : In ipsis sunt Signa et Moysis et Aaron Fratris sui ut ipsa Salomon Divinâ revelatione accepit et in Vnum Collegit Et Conservavit ad omnem
necessitatem humani generis animæ et corporis, 19 Scribuntur + dicta pentacula in cartâ Virgineâ Cum Nobili Colore, Cum primâ die [figura: luna] & in augmento vel Ejus horâ & existente in pari numero cum [figura: luna] in Signo Aëreo in Camerâ Suffumigatâ Et aspersâ, Custodi in panno nobili, postea habeas testam novam in quâ sint Scripti Characteres vt infra de Characteribus et circa ipsam fac Circulum cum artano Et Ibi fiat Ignis novus Et Imponas thus, masticis, ligna aloës, Et teneas dicta pentacula jntra dic hos psalmos. Domine deus in te Speravi: Respice in me domine & jlluminatio mea: Cæli Enarrant : deus deus ad te de luce Vigilo: beati quorum : e Miserere mei. afferte domino: Fili dei: deus Judicium regi da: deus in nomine tuo. Ecce nunc benedicite : Adonay Sanctissime Et potens : on piissime quia tu est Alpha et omega qui mundum In Sapientiâ condidisti, quæ abraham in fidelem Servum Elegisti Cujus Semen Sicut Stellas multiplicasti qui et Moisi Servo tuo In Igne de medio Rubi apparuisti; et nomen

stum tuum Ely assereophor[?] ej[?] reuelasti qui jstum populum per mare siccis pedibus ambulare fecisti qui et Mosi Seruo tuo jn monte Sinay Legem dedisti qui et Magno Salomoni filio regis Dauid praecunctis hominibus Sapientiam tribuisti vt haec praesentia pentacula consecrentur et praeparentur quemadmodum Coit[?] vt Virtutem quam obtinere debent obtineant per te Sanctissime Adonay : Cuius regnum et Imperium sine fine permanet jn Saecula saeculorum hoc dicto, fac dicere super ea tres missas, Vltima sit trinitatis, et Custodias jn panno Serico. pentaculorum formae patent jn fine 2. lib.
Caput 4um De furto.
Cum volueris facere Experimentum ad furtum Jnueniendum praepara Jllud per coniurationem, aut Convocationem spirituum, aut jn scribendo characteres aut alio modo, Et sic jn experimento dies et horae attendantur, vt supra de horis. antequam Jncipias his praeparatis, dic hanc Coniurationem A Siach, Midrimilas; Sinac; anbonas: bacabol:
Sandadoch: Echazel: Zophirel: phanjs: 20 Acuchata: barcuchata: Adonay: Eloy: Emagreo: abracaxio: Achadia: barcach; Sianimisi: Aminisi; oZachelis; Aya: Ainistva: Bugina: Nalthea: Dauid: Dama: Jsrael: behel: Emosegom: yemas:- yhus: Deus deus qui fecisti coelum et terram qui sedes super cherubim et seraphim portantes jmensam[?] lucem vbi natura humana transire non potest quia tu es qui fecisti has ad hunc nutum Tuum et ministerium prestantes & animalia quas habent senas alas. circum et jntus quae volabant mirifica voce dicentia stus stus stus dominus Sabaoth &c. Plen.[?] stum tuum aneretoy[?] da mihi vim et virtutem jn hoc Experimento vt certe perficere valeam ter omnipotens Pater domine deprecor vt hoc Experimentum valeat ad quod valere debet fac Et tribue mihi de hoc experimento cognoscere veritatem Amen . Sis jn loco secreto, mundo, suffumigato et asperso, si necesse est facere circulum fac vt supra et jn fine Coniurationis dic hoc breve Pater noster qui es jn caelis et nos adiuues per stum nomen tuum quod est Jod, he, vau, Thet, -

quod duodecim litteris Scriptum est, per hunc Exorcismum artis Istius possim Contrahere virtutem ya ; ya ; ya ; ya ; ya ; ya ; faciatis Spiritibus rem istam quam petimus manifestare et aperire Conjuro vos Spiritus p̃nominati qui estis ante meos oculos, per hæc nomina Supradicta perquæ tremunt omnes Creaturæ quam Cito mihi, uel huic puero, aperte demonstrare rem istam quam quærimus. Hoc dicto Spiritus demonstrabunt aperte quod quæris tamen antequam Incipias lava puero manus et faciem de' aquâ Vt jnfra' de' aquâ dicendo , Sis Cautus & mundificatus Vt nequam Spiritus jntermiscere non possit, dein fumiga eũ eade' ad vngulos, Si non Sit experimentum cum Vngu & dic Conjuro te Iuuenis Creatura per patrem filium & Spiritum S.tum per patrem Elazimey per patrem Eloy : & per patrem Eloym : quod tu non habeas potestatem celandi mihi veritatem de' omni re de' quâ te Inuocauero & á Spiritu audies & tibi det deus omnipotens bonum visum & auditum Vt bene' jntelligas & videas Istum Spiritum S.tum. Amen.
Caput 5:um . Inuisibilitatis.
Experimenta Inuisibilitatis Sic' operantur, fac' Conuocationem, Sed dic' ante' In' Corde tuo hanc Orationem Athat : bathoy : nothe : yhacum : Asey : Chingit : gabelliz : Semani : mecheno : Bal= Cabenentem : neccomcelab : balneticj balneym : Tigimiel : plegas : peneme : punica : heam : hena zarna : Anira : Adisa : Ayos : Seya : lenemies : Seney : leuezer : heacy : Carcuehata : Achatucab : Bucarabi : Carcatiz : per maximam quam habebit Evga mortales perficiatis hoc opus Vt jnuisibilis possim fieri. [Si necessarius Sit Circulus fac Vt supra : Si Caracteres fac Vt jnfra : Si e' Scribendum Scribe de' Sanguine Vespertilionis , Per Conjurationem dic jn' fine O tu pantacion magister Inuisibilitatis Cum magistris tuis tenens e Majach : motagier : bries : damodis : Vgemas : abdet : patribisit : Togadeber : Licupdini : Sucentat : Coleigi : Cevit : Euphantia : gonsarcuvoss : Holetel : Conjuro te Pẽtacion : & ministros jnuisibilitatis