Cecco d'Ascoli

Loci nigromantici commentarii in Sphaeram

Sphaera mundi, Venice 1499 (BNCF / Internet Archive)
PDF demere ↓
Quattuor reges directionum#1_reyes
Cecco d'Ascoli — imago facsimilaris (Quattuor reges directionum) · facsimile
Sphaera mundi, Venice 1499 (BNCF / Internet Archive)
🔍 preme ut amplifices

TranscriptioLatin

[glossa ad «Maginetur etiam circulus…»] Clima sumitur dupliciter, scilicet astrologice et nigromantice. Astrologice, ut hic accipitur. Nigromantice, ut accipit Zoroastes, qui fuit primus magicae artis inventor, ubi ita dicit ad litteram: «Clima sunt etiam admiranda, quae cum carne mortuorum et humano sanguine fideliter dant responsa.» Iuxta quod debetis intelligere quod isti quatuor spiritus magnae virtutis, qui stant in cruciatis locis, scilicet in oriente, occidente, meridie et septentrione, quorum nomina sunt ista: Oriens, Amaymon, Paymon et Egim, qui spiritus sunt de maiori hierarchia, et habet unusquisque sub se XXV legiones spirituum. Unde ista propter nobilem ipsorum naturam appetunt sacrificia ex sanguine humanorum et carne similiter hominis mortui vel gatti[cati]. Sed ars ista Zoroastes non potest fieri sine magno periculo, ieiuniis et orationibus et omnibus quae sunt contra fidem nostram. Unde cum ponitur sanguis humanus in cocha aenea, tales facta invocatione veniunt; et hi spiritus vocantur climata, quia sicut clima est elevatio, sic hi spiritus sunt omnes superius elevati. Non fuerunt climata nisi septem, ratione septem planetarum, eo quod unusquisque planeta dominatur suo climati: nam Saturnus dominatur in primo, Iupiter in secundo, Mars in tertio, Sol in quarto, Venus in quinto, Mercurius in sexto, Luna in septimo. Et gentes habitantes in climate sequuntur naturam planetae dominantis. De hac materia superius dixi vobis, ideo replicare non intendo.

Floron et speculum chalybis#2_floron
Cecco d'Ascoli — imago facsimilaris (Floron et speculum chalybis) · facsimile
Sphaera mundi, Venice 1499 (BNCF / Internet Archive)
🔍 preme ut amplifices

TranscriptioLatin

[Hic spiritus] constringitur in speculo chalybe[o] maiori invocatione. Hic vero novit multa secreta [naturae]. Hic vere fuit ille qui decepit regem Manfredum, dicens: «Vinces, non morieris.» Et illum ferrariensem[de Ferrara], respondens ei: «Caput tuum elevabitur super omnes.» Et illum de provincia quaerens responsum utrum thesaurus esset in loco, qui respondens dicens: «Vade, vade, invenies thesaurum quod non deficiet in vita tua.» Iste dixit [gratias?] et abiit; et cum effoderet in caverna montis, reperiit quatuor uncias auri, tenens in manu; advenit ruina et cooperuit eum, et sic mortuus [fuit]. [Illi qui iverunt cum eo], cooperiendo[ aperiendo] invenerunt istum mortuum cum auro in manu, et dixerunt: «Recte dixit Floron, quod habebis aurum quod non deficiet in vita tua.» Unde caveatis ab eis, quia ultima intentio ipsorum est, in opprobrium domini nostri Iesu Christi, decipere christianos.

Spiritus polorum#3_polos
Cecco d'Ascoli — imago facsimilaris (Spiritus polorum) · facsimile
Sphaera mundi, Venice 1499 (BNCF / Internet Archive)
🔍 preme ut amplifices

TranscriptioLatin

[…] modo pro potentiis separator[um] qui sunt in corde septentrionis; […] ubi ad l[itte]ram sic dicit: «O arctici manes. O antarctici […]». […det]ur constringi specifico minerali. Iuxta quod debetis intelligere quod […] tenet parte[m] septentrionale[m] et dominant[ur] a circulo arctico; et intelligentiae quae sunt meridionales, quae dominantur a polo mundi, […] imaginibus mineralium, ut in ydolis aliqui aureis, aliqui arge[nteis] […] dicebat Salomon: «O arctici manes» .i. diabolici, «O antarctici di[abolici]» […] videtur constringi specifico minerali. Circa istam parte[m]…

Grimorium · grimorium.lat · CC BY 4.0 · Scheda